- APOLYSIS
- APOLYSISGraece Α᾿πόλυσις, in Ecclesia Graeca, dimissio coetus, idem quod sequiori aevô, in Latina vox Missa, i. e. missio. Hinc quod Ioannes Vitâ Epiphanii, vocat Α᾿πόλυσιν τῆς Εκκλησίας, Cassianus de Caenob. Instit. l. 3. c. 7. appellat Missam congregationis. Aliquando ultimus est cuiuscumque festi dies, ut apud Basilium Seleuc. de S. Thecla l. 2. c. 18. Frequentius finis cuiuscumque officii Horatum, Vesperarum, Mislarum, ur in Triodio et Euchologio videre est. Fotmulam certe Α᾿πόλυσιν elle, quâ Sacerdos populum post officium celebratum dimittat, diserte docet Pachymeres: vocatque orationem hanc εὐχὴν ἀπολύσεως Demetrius Chomatenus in Responsis, ubi eam contineri his verbis, Εὐλογία θεοῦ ἐφ᾿ ὑμᾶς κτλ. Benedictio Dei super vos etc. addit. Hinc Α᾿πολύσιμος, apud Niceph. Homologetam in Can. nomen hebdomadis, quo tamen quaenam hebdomas anni intelligatur, sibi non liquere ait Leo Allatius de Dominicts et Hebdom. Graecorum, Indidem Α᾿πολυτίκιον, in Triodio, Typico Sabae, Liturgiis, Chrysostomi, Basilii, alibi: troparium, quô laudes illius diei vel Sancti, cuius sollennitas agitur, celebrantur. Hoc ultimô locô et post reliqua illius officii, sed ante formulam dimissionis supra indigitatam canebatur, fuitque multiplex et unicuique diei ac festo proprium. Hinc frequenter in Menologie, Α᾿πολυτίκιον τῆς ἑορτῆς. Vide Io. Casp. Suicerum. Thes. Eccl. in vocibus his: ut et infra, ubi de Dimissoriis literis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.